Pesquisar este blog

segunda-feira, 24 de setembro de 2012

Liber Psalmorum, 42

Liber Psalmorum, 42

Judica me Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso erue me.
Quia tu es Deus fortitudo mea: quare me repulisti, et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
Emitte lucem tuam, et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.
Et introibo ad altare Dei: ad Deum qui lætificat juventutem meam.
Confitebor tibi in cithara Deus, Deus meus: quare tristis es anima mea, et quare conturbas me?
Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei, et Deus meus.
 
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto; sicut erat in principio et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.





Nenhum comentário:

Postar um comentário

Este blog é CATÓLICO. Ao comentar, tenha ciência de que os editores se reservam o direito de publicar ou não.

COMENTE aqui. Para outros assuntos, use o formulário no menu lateral. Gratos.

ABORTO - O GRITO SILENCIOSO

CONHEÇA O NOVO SITE DA EDITORA